- TRANSSYLVANIA
- TRANSSYLVANIAvel ULTRASYLVANIA quae et Pannodacia, et Dacia Ripensis, vulgo Sibenburgen, a septem urbibus, quas Saxones, qui e Germania illuc se receperant, ibi condidêrunt, dicitur, pars fuit olim Daciae, et extrema eius regionis trans montes Carpathios ad Axiacum fluv. usque producta. Hanc cingunt 2. Walachiae, Transalpina et Moldavia: illa Danubio, haec mari Euxino admota; utraque cum Translylvaniâ, eam Europae nunc occupant partem, quae olim Daciae erat. Hanc plurimae gentes, Saxones inprimis, excoluêre. Romani dein, sub Traniano, hîc rerum potiti. Vide Bonfin. l. 1. rerum Hungaricarum. Baudrando pars est anriqui regni Hungariae, sed A. C. 1541. ab eo post cladem Mohaczensem, saeculô praeteritô separata fuit, a Ioanne Scepusiensi Rege, a quo eô tempore Principes habet proprios, electivos tamen, et sub clientela Turcarum. Sequuntur Religionem reformatam, sub Principe pientissimo; quam vis multi adhuc Graecae religioni addicti, non pauci quoque Lutherani, Socinianorum etiam nonnulli ibi degant. Terminatur a Septentrione Russiâ nigrâ; ab Ortu Moldaviâ et Valachiâ, ab Occasu Hungariâ; a Meridie partim Hungariâ, partim Valachiâ. Extenditur ab Ortu in Occasum per 200. mill. pass. Fuêre hîc olim Iazyges, Metanastae, Getae, Bastarnae, Sarmatae, Graeci, Romani, Scythae, Saxones et Hungari. Hodie incolae in Saxones, Ciculos et Hungaros, distinguuntur, quibus et Walachi, licet in faece plebis tantum et locis magis desertis, se intermiscent. Scaturiunt ibi aquae acidae, quae ferme vini referunt saporem; aliae, quarum aquae mox in petras vertuntur: rivuli item, qui quam primum e fonte suo emanârunt, ligna aliaque petreis crustis obducunt. Caput totius regionis est Cibinium, Hermanstadt, sedes Principis, qui praeter titulum Transylvaniae, inscribitur quoque Comes Siculorum et Partium Hungariae Dominus: Tributum is pendit Turcarum Imperatori; quod initio quidem fuit 10000. aureorum; Rakocius dein A. C. 1646. iusslus est pendere 15000. Apafio tandem initiô regni iniuncti fuerunt 80000. Imperialium, quorum pars postea remisla dicitur. Principum series a rempoe Iohaunis, qui, cum Ferdinando, cum quo de Hungariae regno decertaverat, imparem se sensislet, ad Turcam confugit, primus eius beneficiarius factus, haec est: Ei successit Ioh. Sigismundus filius mortuus A. C. 1571. aetat. 32. in quo Zapolitanorum Comitum familia, quam Iohannes Huniades et Marthias Corvinus olim tantopere extulerant, delata est. Eum excepit Stephanus Bathorius, qui ad regnum Polonicum evectus, fratri Christophoro Principatum concessit, mortuo A. C. 1579. Secuti Sigismundus Bathorius, Stephanus Botskai, Gabriel Bathorius, Gabriel Bethlenius, Georgius Rakocius I. Georgius Rakocius II. a quo cum Transylvania motibus Turcicis involuta esset,succeslêrunt brevi tempore Franciscus Redei, Achatius Barscai, Ioh. Kemeny, qui ante exercitus Rakociani in Polonia Generalis, inde carcere Crimensi aliquandiu detentus fuerat. Denique Michael Apafi, A. C. 1661. puncipatum nactus est. Hic carceris Crimensis cum Kemenyo socius, matronae Turcicae misertatione inde liberatus dicitur, quae fidem matrimoni ab eo pacta, brevi post obiit. De iure Principes Transylvaniae dandi, post diuturnam litem, transegit Matthias Imper. cum Achmete Turcico, A. C. 1614. Cibinium, cuius supra mentio, a pagis Reg. 18. tributariis describitur: Eodemque pertinent ab incolis dictae septem sedes Saxonicae, quibus tamen Hungarorum Nobilium pagi passim interiacent. Suntque illae Zawariensis sedes; Zabesiensis,quae Zabetum civitatem habet cum vicis Regiis 5. Reusmarck sedes cum pagis 10. Segesburgensis sedes, cum pagis 16. Olezna cum pagis 12. Schenckerstul cum pagis 22. et Rupensis cum pagis 15. Praeter has septem sedes et aliae duae separatae sunt, quarum caput est civitas Megiensis. Ciculi in angulo Daciae Moldaviae contiguo habitant, et distinguuntur itidem in septem sedes: Septi, Orbai, Kysdi, Cryck, Gyrgio, Marcus Zeek, et Arwyas Zeck. Videantur Georg. Reichersdorf. Ferdinandi I. Secretarius, in Chrographia Transsylv. Martin. Fumaeus Histor. gen. Hung. et Transsyl. Ascanius Cemnterius. Comm. belli Transsyl. Circus Spontonus, Hist. Transsylv. inprimis Betlenius Hist. Transylv. rer. etc.Transsylvaniae Urbes praecipuae:Alba Iulia, Gula feirwar incolis, Weissenburg Germanis. Bistricia, Bersterze incolis, Nosenstat Germanis. Cibinium, Zeben incolis, Hermanstat Germanis, regionis caput. Claudiopolis, Coloswar incolis, Clausenburg Germanis. Iulia, Giula, et Gula. Mediesus, Medgies incolis, Medwisch Germanis. Sciburgium, Segeswar incolis, Schiesburg Germanis. Stephanopolis, Brassaw incolis, Cronstai Germanis. Varadinum, Varadin incolis, Wardeyn Germanis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.